- BENEVENTUM
- BENEVENTUMoppid. Archiepiscopale Hirpinorum, Diomedis opus, teste Solinô c. 8. Notum est Arpos, et Beneventum a Diomede constitutos. Antea maleventum appellabatur, postea vero a Romanis coloniâ deductâ, boni ominis gratiâ Beneventum vocari coepit. Plin. l. 3. c. 11. Hirpinorum colonia, nunc Beneventum, auspicatius mutatô nomine, quae quondam adpellata maleventum. Nic. Lloydius. Cum Ducatus titulo, in regno Neapolitano. Fuit ex 18. Coloniis, quae Romanis contra Annibalem praesto fuerunt. Destructa urbs est a Totila, reparata a Longobardis, qui ibi unum ex Ducibus suis habuerunt. Saracenis a Ludovico II. Imperatore erepta, A. C. 866. cessaque Adelgiso A. C. 871. Sigon. l. 5. et ab henrico Iuniore Imperatore, locô Bambergae, Leoni IX. donata est A. C. 1053. Hîc Manfredum vicit occiditque Carplus Andegavens. A. C. 1264. Hodieque sub Pontifice. De ea Horatius, l. 1. Serm. Sat. 5. v. 71.Tendimus huc recta Beneventum, ubi sedulus hospes, etc.Concilium hîc A. C. 1087. quô Antipapa Gilbertus excommnnicatus est. Leo Ostiens, l. 3. c. 71. A. C. 1091. contra eundem. A. C. 1108. 1113. etc. Ceterum Dux Arechis, primus Principis nomenclaturam, in honoratium, seu potius feudalem titulum, in Italia, invexit, teste Leone Ostiensi l. 10. c. 10. cum Antecessores eius Duces fuerint appellati. Ex Principatu dein Beneventano, post annos 90. prodiêre duo alii, Salernitanus et Capuanus, circa A. C. nempe 851. qui uterque tandem ad Tancredi Normanni familiam Siculosque sie Reges devenit; captâ Capuâ a Rogerio Rege, qui Ausulfum primo silium, dein hôc mortuô silium alterum Guilielmum Capuanum; Tancredum vero filium Barensem; imo et Simonem sil. nothum Tarentinum, Principes declaravit. Vide hîc passim, in vocibus inprimis Arechis. Salernum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.